Deuteronomy 19

. Fidem, spem et charitatem, ad quas omnes poenitentes debent confugere. Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari Num. XXXV; Josue. 20., mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctae Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum operum requiem aeternam exspectat in sabbatismo. Ut qui salvandus est facilius evadat. Praedicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et aequaliter in tota terra Ecclesiae fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint. Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit. GREG., Past. part. 2, cap. 10, tom. 3. Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quae non malitiose perpetratur. AMBR., lib. de Fuga saeculi, cap. 2. Congrue provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra. . In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis Josue 20.. Cades in Galilaea montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quae est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse. AMBR., ubi supra. Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur. . Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animae ducit, reus est aeternae mortis, unde: etc. Et alibi: Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam poenitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia poenitentiae coercens, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam poenitentiam agere, nec Deum sibi placare. . etc. Unde: Prov. 22., id est, praecedentium patrum regulas et definitiones vivendi. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel haereticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum. . Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Psal. 56.. Et alibi: id est lege, Gen. 29.. etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quae in alio pervertit.
Copyright information for VulgGlossa